Epistola G. G. Leibnitii ad A. C. Gackenholtzium, Medicinae Doctorem
(Transcribed from Dutens 1768 II ii, 169-74. For my translation of this text, please go here.)
23 April. 1701.
I. De optima ratione plantas digerendi. II. De optima dividendi methodo generatim. III. De dividendi methodo recentiorum Botanicorum. IV. De usu plantarum. V. De diversa plantas dividendi methodo. VI. De methodo Joachimi Jungii. VII. De plantarum comparationibus non ex floribus tantum instituendis. VIII. IX. X. De diversis plantas discriminandi capitibus. XI. De re medica in melius provehenda, atque Ramazzini & Hoffmanni in eam meritis.
I. Litteras tuas, doctrinae experientiaeque non vulgaris & adfectus erga me proni testes, recte accepi. Volui autem e vestigio respondere, tum ut gratias tibi agerem, tum ut in in nonnullis mentem meam uberius explicarem. Pulchre tu quidem & ex rerum argumentis mihi adstipularis, dum unis floribus in digerendis plantis nos non debere adstringi, radicum a me nominatarum exemplo, ostendis, quae magnae sunt varietatis capaces: possentque iis, quas memoras, differentiis addi ipsi radicum quarundam succi; quo in genere memorabile est, quod aiunt, camphorae genus haberi ex radice arboris cinamomi. Equidem non improbo Virorum in re Botanica egregiorum ingeniosam diligentiam, qui commodiorem, quam hactenus, plantas digerendi rationem ex floribus invenere; interim considerari volui, ex uno divisionis fundamento rem non absolvi, nec doctrinae Botanicae recessus hac una methodo satis explicari.
II. Nempe ut jam olim adolescens tradidi libello, de combinatoria arte anno 1666. edito, combinationibus rerum certo numero adsumtarum respondent genera specierum totidem infimarum, ita ut quot combinationes rerum, tot genera quoque specierum intelligantur. Exempli caussa sint quatuor species imae vel pro imis adsumtae, ultra quas scilicet subdividendo procedere non libet; a, b, c, d. Erunt genera subsequentia: Unum summum, commune omnibus a, b, c, d. Secunda seu summo proxima quatuor, communia solis tribus speciebus, nempe ipsis a & b & c; vel ipsis a, & b, & d; vel ipsis a, & c, &d; vel denique ipsis b, & c, &d. quae proinde quatuor genera (designando unumquodque per tres species, quibus solis commune est) erunt abc, abd, acd, bcd. Tertia genera (hoc loco) imis speciebus proxima, communia duabus ex ipsis, erunt numero sex, nempe ab, ac, ad, bc, bd, cd. Unde porro sequitur secundum unum dividendi & subdividendi modum, quamquam per dichotomias (qui quidem, qua haberi potest, modus dividendi est perfectissimus) non omnia genera subalterna posse prodire. E. gr. Si sic procedas:
Tabula
priore modo non alia genera subalterna habebis, quam ex secundis unum bcd (seu commune omnibus & solis b, c, d;) & ex penultimis sive tertiis unum c d, (seu commune omnibus & solis c & d); ceteris generibus considerationem tuam effugientibus; posteriore modo omnia genera secunda amittes, ex tertio non nisi duo adsequeris, quum quaterna supersint, quae omissa his modis. Alii alios dividendi ratione omnia. Quae res etiam combinatioriam methodum (quae in effectu plures comprehendit divisiones) divisoria vulgari (quae una divisione contenta est) facit esse pleniorem. Hinc Philosophi & Jurisconsulti diversi diversis subdividendi modis affectus varios humani appetitus aut varias virtutum moralium species, aut jurium, aut aliarum id genus notionum sunt venati; quique in sua considerandi dividendique tratione aliquid utile notavit. Quum vero in magno specierum numero immensa sit varietas combinationum ac diversarum dividendi rationum, patet, ad artem methodi pertinere, ut utiliores collationes praeserantur; unam autem extantiorem & commodiorem memoriae juvandae caussa selegi posse. Ubi dichotomia per oppositas differentias in primis ad inveniendum memorandumque inseruit.
III. Haec generalia artis meditandi praecepta ut in rem praesentem transferamus, adeo non improbo recentiorum Botanicorum studium consulendi memoriae per qualemcunque methodum dividendi in classes quam commodiorem judicant, ut potius valde laudem; modo ne ei nimium & unice propemodum inhaereatur. Etsi enim ante cognitam interiorem harum naturae machinarum constitutionem accurata methodus institui nulla possit, est tamen succedanea quadam utendum pro nostro captu & in doctrina progressu. Similes sumus in naturae operibus ordinandis homini methodico ex genere Ramistarum, qui ignarus demonstrationum Geometricarum figuras vellet digerere in classes. Ille ab externa omnia specie aestimans expersque causarum superficiariam quamdam & pene dicam miseram daturus esset tractationem Geometriae; & laudandus tamen esset, suae dilligentiae atque illis, qui majorum essent incapaces, etiam profuturus. Talis pene est nostra in tribus naturae regnis qualiscunque industria.
IV. Plantae & animalia &, ut verbo dicam, organica corpora, quae natura producit, sunt machinae ad perpetuanda quaedam munia aptate, quod faciunt tum propagatione speciei, tum nutrimento individui, tum denique ipsa illa effectione eorum, quibus speciale munus cujusque obitur. Et humanum quidem corpus manifestum est machinam esse aptam ad contemplationem perpetuandam. In ceteris corporibus non satis exploratus est nobis totus scopus naturae. Minime tamen dubium est, partem scopi esse magnam, ut humano usui, id est juvandae contemplationi servirent, sive, quod idem est, divinae sapientiae admirationi in nobis excitandae. Itaque quaecunque a plantis effici possunt aut produci in humanos usus, inter fines haberi, &, quibus machinationibus eo tendant, explicari potissimum debere, eamque Botanices tractandae rationem non negligendam in ejus institutionibus, res ipsa ostendit.
V. Nempe uti in Geometria alia est Theoretica & haec rursus duplex, vel Euclidea, quae caussas figurarum & fluentes inde affectiones demonstrative explicat, vel Ramistica, quae classes configurationum obviasque ab externa specie proprietates digerit; alia denique est Geometria practica, quae usus exponit, eaque rursus duplex, nempe interior populariorve; ita plantae aut animalia vel ex quibusdam sensibilibus differentiis theoretice, vel denique ex usu humano practice digeri possunt; populari utraque methodo, quando interiora parum patent. Quamquam non desperem, perveniri posse ad profundus aliquid, tum in theoria, si Jungii, Malpighi, Hookii, Swammerdami & Leewenhoekii tentamina homines majore, quam fieri miror, studio rite prosequerentur: tum in praxi etiam medica, si ubi noster instinctus sensusque non sufficit (nam instinctus nostri naturalis, quem Medicus sui ipsius libello Gallico commendat, bonam partem artificiali vivendi genere amisimus, nisi quis barbaros tamquam adhuc a matre natura recentes in consilium adhibendos putet) sensus instinctusque aliorum animalium auxiliaris advocetur. Nam valde verosimile est quae plantae eidem infecto in nutrimentum placent (ut de aliis animalibus nunc nil dicam) eas cognatae naturae, similiumque esse facultatum.
VI. In ipsa porro parte theoretica (nam discrimina practica ab usu voluptuario, mechanico, alimentario, medicinali sumta nunc omitto) uti laudo orginationem in classes ex uno aliquo capite maxime variabili; ita putem alia capita ordinandi comparandique plantas negligi non debere. Joachim Jungius, qui adulto nuperrimo seculo floruit, vir inter ejus seculi doctrina principes numerandus, in Phytoscopia sua Isagoge posthuma, quae exigua est naufragii meditationum ejus tabula, eleganter docuit discerenere & aptis nominibus exprimere foliorum figures, quod videret in his naturam ad maximas & discriminando aptissimas descendere varietates. Id nunc Viri docti non infeliciter, fateor, transferunt ad folia florum. Est enim floribus cum generatione plantae maxima connexio; & in principiis generationis invenire varietatem in primis prodest; quod etiam Aristoteles vidit, quum ex hoc potissimum capite animalium varietates tradere est adgressus.
VII. Sed quemadmodum collatio animalium etiam in aliis partibus utiliter adhibetur, uti Anatomia comparativa ostendit, usque adeo, ut in pulmonibus potissimum vel respirationis organis reperta sit plantarum ipsarum cum animalibus connexio ac series quaedam, & velut transitus a plantis ad animalia majora per intermedia, ut sic dicam, insecta, Swammerdamii monitu; ita facile intelligi potest, ipsarum plantarum comparationes non tantum ex floribus, sed etiam ex aliis plerisque partibus insignibus separatim institui debere, non quasi ex unoquoque capite plena sit sumenda distributio omnium specierum, quod esset prolixum nimis in Institutionibus (licet in Pandectis optandum) sed, ut saltem nulla utilis collatio, combinatioque temere negligatur.
VIII. Atque haec velut corollaria quaedam primariae ordinationis esse possent, utilia futura Botanophilis, vel ideo, quod necesse est, plantas, ut optime mones, aliunde quam ex floribus agnosci, qui non semper adparent. Radicem tibi in exemplum nominavi, quae est primarium intrumentum nutritionis, & quae semper & in plerisque omnibus plantis obvia est, ut merito notas; vix, ut eas excipere liceat, quae aquae innatantes foliorum orbicularium specie lentis palustris nomine virorem componunt, quamquam & in illis analogum non sit defuturum. De cetero nec totius plantae structura negligenda est; hinc primum in arbores, frutices, herbasque discrimen. Quod si ad partes plantae venias, quam multa discriminandi capita offerentur vel a partibus solidis, veluti radice (de qua tibi dictum) trunco (ejuque substantia & cortice) foliis (vel plantae vel floris) fructa (in quo semina deprehenduntur) aliisque; vel a fluidis, veluti medulla, aqua effluente, resina, expresso denique humido, imo odore vel halitu emisso; dum aliae plantae aliis, quae continent aut praebent, potissimum insigniuntur; aliae flore, aliae radice, aliae cortice, quaedam succo &c. Nihilque horum est, ex quo non sumi possit comparatio quaedam per regnum vegetabilie late diffundenda. Quod si unum comparandi caput alieri reperiretur analogum, magnam ea res lucem praeberet.
IX. Ad structuram totius pertinet, quod persaepe a praevalente parte totam plantam adpellamus radixem aut florem, sive quod partis, quae nomen dat, major sit usus, sive potius, quod mooles aut forma extantior, quales uno genere contineri & sub uno titulo recenseri prodest. Quam multae species unius graminis nomine comprehenduntur, in quibus est aliquod frumentacei generis imitamentum; quam multae sunt calamorum, in quibus caulis praedominatur? Quidni, ut frumentiferas, ita bacciferas conjungamus; quidni siliquarum omne genus? Et quemadmodum in jurisprudentia sunt certae quaedam primariae dispositiones materiarum, secundum varia genera juris personarum, realis, personalis; & tamen ex diversis istis communio animo utiliter abstrahuntur: veluti quum doctrina conditionum ex testamentis & contractibus in unum contracta exhibetur, quod & sit capita propria constituendo de interpretationibus actuum, de temporibus, de locis, de variis rebus personisque juridice tractatis; de ecclesiarumm, mulierum aut militum privilegiis quaeque alia innumerabilia dissertationibus academicis argumenta praebent. Ita in natura tanto magis interest, in omnes eam verti facies, omnigenasque institui comparationes, quanto ejus est difficilior, quam rerum civilium, indagatio.
X. Novam etiam & magni imprimis momenti futuram comparationem plantarum suppeditabunt novae (si porro stabiliantur) Observationes de duplicis sexus imitamento in plantis, de quibus agere maxime coepit egregius ex Naturae Curiosis Vir Rudolphus Jacobus Camerarius, & prosequi instituit nuper Dn. D. Burcardus juvenis in his studiis cum laude versatus, qui eruditam super ea re ad me epistolam scripsit. Nam in polline subtilissimo florum quaeunt masculi seminis analogiam negantque, hujusmodi aliquid in ulla planta desiderari, etsi non semper nudo oculo perspiciatur: Adesse excipiendo pollini capsulas ovario foemineo comparandas: A capsula exire stylum vel analogum aliquid, tamquam uteri vaginam: Cujus ad summitatem ex flore per solis calorem aperto, concutientis venti ministerio, sed transferat adplicetque pollen: Ex pollinis autem granulis spirituosum aliquid perductum ad ovarium, ut sic dicam, vel filiquam penetrare, atque ova vel semina illic foecundare: magno vel hinc indicio ejus rei, quod sublato praemature polline generatio nulla sequatur. Quae si diligenti observatione porro comprobabuntur, magis firmabunt conciliationem Kerckringianae atque Leewenhoekianae doctrinae; quae mihi semper verisimillima vita est. Nempe subtile aliquid dudum organicum, quod jam plantae vel animalis nomine censeri possit, ex masculo semine in foeminea ova pervenire, atque illic tamquam in propria terra transformatum & nutrimento in majus elaboratum generationis nomine in foetum prodire. In tanto autem naturae opere, valde differre plantas, viri docti narrant. Nam plerumque utrumque semen in eodem flore sustamentoque produci, interdum in ramis ejusdem plantae distinctis, ut in corylo & juglande; interdum diversas plane plantas marem foeminamque conjungi debere, quod in cannabe usu veniat. Mare enim avulso, numquam foeminam plantam debitum generationi semen seu fructum prolificum proferre. Esse etiam tam in loculamentis & figura pollinis, quam in capsulis ovariis, contentisque seminibus, & stuli seu vaginae uterinae ratione multam varietatem, ne quid de figura tam granorum pollinis, quam ovorum sive seminem vulgo notorum dicatur. Unde quam latus pateat comparandi plantas campus, ipse vides, majoris utique momenti, etsi minus accessus, minorisque in hac angulia experientia nostra spatii, quam qui aperitur in florum figura.
XI. Ceterum quae multa in Epistola ad me tua prudenter de re medica in melius provehenda mones, uti non minus judicandi in te facultatem, quam artis usum ostendunt, ita mihi parcius attingenda sunt, qui in arte medica, qua nulla neque praetantior est, neque difficilior, neutrum mihi tribuere possum. Neque me ultra his studiis immisceo, quam possunt etiam os exo. Scis enim ad eorum, qui civilia studia tractant, considerationem in primis quoque pertinere, ut valetudinis civium ratio habeatur. Itaque olim cl. Ramazzinum & nunc celeberirimum Hoffmannum animavi, ut persequerentur rem humano generi utilissimam, Historiam temporum naturalem. Ramazzinus aliquot annorum Historiam Physico-Medicam dedit, uno anno (pro ea, qua pollet, humanitate) mihi inscripto, & quum per novissimos cessasset, anno superiore ad me scripsit, uno omnes fasciculo, mox daturum. At Hoffmannus anni aerae vulgaris 1700. (qui secularis id est seculi postremus fuit) descriptionem meteorologicam simul & epidemicam libello mihi (quae est ejus benevolentia) inscripto nuperrime dedit; egregie observans (praeter variationes Barometri & Thermometri) tempestatum & ventorum maxime (in quibus potissimum situm est) mutationes, quaeque inde in humanis corporibus & morborum, ut sic dicam, more & habitu sunt consequuta. Quae si continuentur & pluribus locis instituantur, coeuntibus in commercium praeclaris viris collatisque observationibus non tantum morbis singulari saepe nec statim explorata ratione, grassantibus maturius obviam ibitur; sed & ingens mox pulcherrimarum observationum thesaurus colligetur, magno generis humani fructu; ut nesciam, an post virtutis vocari possit. Nex dubito, te quoque & praeclaros, cum quibus degis, Viros Symbolam aliquando collaturos. Neque enim id quaeritur, ut quemadmodum illi, quos dixi, duumviri rei constituendae atque introducendae fecere, integra quisque volumina conscribat, sed ut maxime parabilia notabiliaque delibet. Quantula enim res est Barometru, Thermometrum & Anemometrum habere & iin haec subinde oculos conjivere, horum instrumentorum aerisque primarias mutationes notare, aut in his notandis alterius non indiligentis hominis (neque enim ad notandum, aeque atque ad utendum notatis, ingenio opus est) opera uti, de frugibus animantibusque ejus anni percunctari, sed omnia potissimum ad effectus in humanum corpus artisque usum (ut tu quidem laudabiliter facis) referre. Vale & save., Dabam Hanoverae 23. April. 1701.
Comments