Nervi, membranae, tendines, fibrae continuum aliquod componunt, pervium etsi insensibiliter, per quod sensus motusque toto corpore propagatur.
In hoc multorum morborum sed Febrium maxime proxima causa consistit, nihilque est clarius quam tremorem, et pandiculationes in nervoso genere sedem habere.
In humoribus (id est fluidis sensibilibus corporis animalis[)] causa quidem remota collocanda est; et remotior adhuc in crassiore materia passim stabulante; sed proximam frustra in humorem putredine posuere veteres, aut in eorum fermentatione recentiores; unde symptomata non manifeste consequunture. Constat horrorem febrilem interdum adeo afficere partes, ut vix digiti postea sine dolore moveri possint. Inest ergo aliquid convulsioni cognatum.
Hanc causam indicant etiam nocentia et juvantia. Nam saepe febris ex levi motu, etiam animi oritur; vicissim saepe terrore, credulaque vi imaginationis amuletisque inanibus exturbatur.
Scio quosdam Medicos (licet magna improbatione prudent[i]um) arsenico pro febrifugo usos cum successu, quod perturbata natura animali tanto ab hoste a febrili motu diverteretur.
Et videtur aliquid mitius quidem, violentum tamen in se habere cortex peruvianus ad parem effectum. Nam humorum quidem correctioni vis ejus tribui non potest.
Et hinc fortasse sufficit ventriculum et intestina fortiter affici, quia partes hae membranosae cum toto illo corporis homogeneo unum continuum constituunt quod vel peristalitici motus vis ostendit.
Et credibile est venae sectionem aliquando juvare non alio nomine, quam quod subita vasorum depletio tonum venarum arteriarumque immutat, unde et totius membranacei cuius sunt propagines, alteratio consequitur insignis. Non jam loquor de eo casu quo sanguinis imminutione vel alteratione est opus <quod> ademtis veteribus partibus, novisque alimentis nonnihil obtinetur.
Denique pulsus frequenter pathognomicum febris signum, unde nisi a illo magno musculo, quem Cor vocamus, male affecto pro parte fibrosa, in qua tota musculi vis consistit. Et credibile est tonum factum rigidiorem ut in chorda magis tensa, quae enim alia causa esse potest promtioris in re Elastica vibrationis.
Itaque valde laudandam censeo accuratiorem in pulsis inquisitionem, optemque instrumenta posse excogitari, quibus variae pulsuum differentiae sensibiliores reddantur.
Celeritas sane ope penduli optime memorabitur, dum scilicet numerantur pulsus, aliquandiu, et ad penduli vibrationes exiguntur.
Sed videndum an vis aliaeque quae sunt in actu varietates notabiliores reddi possint manu cum carpo in liquorem immersa[,] praesertim si liquor deinde tum nudo oculo tum ope vitri convexi diligenter inspiciatur et fluctus crispationesque notentur.
Item an vesicam circa carpum ligando, eamque immisso aero inflando pulsationum discrimina magis ocuulis subjecta reddi possint.
Vomitoriorum etiam vis ex eo, quod nervosa parte irritata totum genus nervorum et solidarum partium tenor percellitur, atque inde mutationes oriuntur.
Quod etiam ore sumta ac nondum deglutita confortant, ex continuitate solidarum partium nasci videtur.
Itemque quod clysteres etiam alterantes febrifugique deprehenduntur.
Infusioni in sanguinem deest haec potestas, puto tamen prodesse, non tantum sanguinem alterando sed et vim suam per arterias in cerebrum delatas ad ipsum nervorum principium et radices systematis solidi propagando.
Suspicior in toto processu solidarum partium a principio nervorum usque ad postremas musculorum fibras perpetuam esse fulminationem quae displodit insensibiliter partem materiae attrahitque novam. Et in hoc maxime consistere insensibilem transpirationem. Nam quae fulminatione dissipantur in auras evanescunt. Magnam autem materiae copiam displodendo consumi necesse est, ut tanta vis quanta est in animali conservetur. Perpetuo enim operantur musculi et oscillatione quadam aequilibrantur. Et cum agendum est maximam partem non exercetur nova vis, sed determinatur [extorsus], in se ipsam alias reflectebatur.
Cumque animales materiae toto genere distent ex vegetalibus, eo quod sal praebent volatile, et parum fixi relinquant, habeantque etiam hanc naturam, ut calore indurentur ut ovi contenta; nihil autem in stomacho per se fiat, quod in aliud regnum genusque plane diversum transferat vegetabiles massas; suspicor animalem diathesin dari materiae nutritiae in partibus solidis ubi maxima sit immutatio; deinde ope vasorum intestinalium et sanguiferorum contentis imprimi hunc characterem intestina quadam transmutatione, neque enim mechanicae operationes stomachi et intestinorum hoc solae possent. Et puto tamen jam chylum in stomacho et intestinis tenuibus transmutationem animalem recepisse.
Comments