(For my English translation of this text, please go here. To see the original manuscript, please go here.)
LH III, 1, 2, 1-2; 1 folded folio page, 4 columns. Previously published in a critical edition in Pasini 1996, and in Mahrenholz 1987 (text only, plus German translation. Date:1680-83 (watermark conclusively dated by Potsdam catalog to 1680; some terminology suggests a later date of composition). Published in a critical edition, with translation, by me, in the Leibniz Review (2007).
1. MACHINAE DESCRIPTIO COMMODISSIMÈ À FINALI CAUSA INCHOATUR.
Corpus hominis, quemadmodum et uniuscujusque animalis, Machina est quædam. Machina autem omnis à finali causa optime definitur, ut in explicatione partium deinde appareat quomodo ad usum destinatum singulæ coordinentur. Ita horologium quoddam descripturus dicet Machinam esse ad aequales temporis divisiones significandas factam, itaque opus esse indicis cujusdam aequabili motu <aliquandiutino, et ad hunc requiri porro> tum vim motricem qualis est à pondere vel elastro; tum moram ne vis subitò decurrat (quod rotis pariter et obstaculo reciprocante consequi licet;) tam denique regulam æquabilitatis, quæ imprimis à choclea elastri, aut ab oscillationibus cujusdam corporis sive gravis sive elastici, aut <etiam à> periodo quadam alibi à nobis explicata obtinetur.
2. SCOPUS NATURAE IN PRODUCENDIS ANIMALIBUS VIDETUR, MACHINA MOTUS PERPETUI CERTA SUI SPECIE IN UNIVERSO QUOAD LICET CONSERVANDI.
Quanquam autem de finibus rerum consilioque naturae ante eventum judicare difficile sit; post rem peractam tamen de iis quae facere voluit, judicari potest ex illis quae fecit. Quare si totum hoc, quod admirabili Animalium artificio quantum licuit, consecuta est, in unam summam redigere velimus, notionemque satis simplicem constituere, caeteras omnes consequentiis complexam, dicemus: Corpora Animalium esse Machinas perpetui motus, sive ut clariùs dicam ad certam quandam ac singularem motus perpetui organici speciem semper in orbi conservandam comparatas. <Ita quamdiu erunt araneae erunt machinae textrices quamdiu apes mellificatrices, quamdiu sciuri, saltatrices. Scopus ergo naturae cum producit animal est machina motus perpetui quemadmodum contra scopus mechanicorum motum perpetuum irrito labore quaerentium est habere quoddam quasi animal quod alere necesse non sit.> <Haec autem nostra> definitio animalis licet aenigmati similis videatur <si enim quaeratur quae sit Machina motus perpetui non statim qui vis divinabit intelligi Animal; non ideò tamen repudianda est, idem enim> saepe in illis contingit <definitionibus>, quae non sunt nominales sed reales sive causales, quoties nimirum à causis non statim ob viis [one word?] petuntur; quomodo autem ex hac una notione protinus compositio animalis universa derivetur <(nam plantae quidem licet speciem suam conservent motu tamen notabili carent machinaeque speciem non habent) hoc quidem> ita patebit.
3. AD MOTUM HUNC PERPETUUM OPUS FUIT UT VIRES ANIMAL CONSERVARE, AD EA QUAE IN HUNC USUM CONVENIRENT FERRI, CONTRARIAQUE EVITARE; QUAE TALIA SINT DIJUDICARE, DENIQUE SPECIEM PROPAGARE POSSET
In Omni Machina opus est a tum structura partium <apta>, tum etiam vi motrice. Et cum partes non extraneis tantum, sed etiam sibi invicem occurrant, quod frictio appellatur, requiritur earum durabilitas aliqua, quae tum ipsarum firmitate, tum etiam frequenti reparatione obtinetur. Vis autem motrix, cum semper finita sit, neque enim possibilis est motus perpetuus purè Mechanicus, hinc ad continuationem machinae desideratur etiam restitutio potentiae motricis extranea. Hanc porro duribilitatem actionis ut in suis machinis obtineant homines, addunt illis <machinam quasi-perpetuam jam à natura factam> hominem scilicet gubernatorem, qui fracta aut detrita in tempore reparet qui vim externam accommodet agentia patientibus applicet, sive etiam ipse pondus aut Elastrum attrahat, aliisque modis potentiam Machinae conservet. Natura autem fecit, ut Machina sua haec ipsa per se posset, hoc est tum ut nutriretur, quo partes detritae viresque repararerentur, tum etiam ut moveretur ipsa ad nutrimenta <aliave functionum adjumenta> paranda, <atque impedimenta> vitanda; tum denique ut ab internis externisve admoneretur, et ad hunc motum cum opus esset solicitaretur. Cum verò multa externa incidere possint, quae à tali Machina vitari omnia <sine singulari providentiæ superioris cura> impossibile est, ideò ut aeternitati natura consuleret, <et quando invididuum non commodè poterat saltim> speciem Machinae ac motus huius machinalis quam maximè conservaret, modum invênit, quo Machinae huiusmodi alias sibi similes producere possent; atque ita à fine naturae, <statim> trium functionum, nempe vitalium, animalium, et genitalium originem habemus.
4. PRIMUS MOTOR IN HAC MACHINA EST ALIQUID FLAMMAE AUT SOLI SIVE FIXO SIDERI ANALOGUM, À QUO EBULLITIO, QUAE SESE ALIT
Fingamus jam docendi causa, res in nostra potestate esse, nobisque id negotii datum, ut Promethei arte Machinam animalem fabricemus, facile quidem perspiciemus, primi motoris officium in machina nulli rei <nobis exploratæ> aptiùs credi quàm <quae sit similis> flammae, in hac enim semel accensa tamdiu motus durat, quamdiu nutrimentum moderatum, aerisque ventilatio non deficit, præsertim cum aêrem pariter ac nutrimentum magna satis vi attrahere possit, quod de alimento lampas Cardani, de aêre registra fornacum ostendunt. Utemur igitur sive flamma, sive alia re quacunque analogiam cum flamma hactenus saltem <habente> ut ebullitionem in fluido excitet, attractaque nova materia semper alat. Quale quidam sidera etiam fixa sive soles in Mundo facere constat: neque tamen lux, imò ne calor quidem, sed duraturae tantùm pugnae materia desideratur; quam sine novae materiae affluxu obtinere non licet; nam quem quidam chymici perennem motum promittunt in vitro cui liquorem quendam fortissimum, una cum materia rodenda, inclusere; eum finita tandem reactione maturè satis cessare necesse est.
5. HOC EXPERIENTIA ANIMALIUM CONFIRMAT DE PYROPO, MOTU CORDIS ET SANGUINIS, RESPIRATIONE
Esse autem <in animalibus> simile quiddam <flammae, vel si placet, Soli sive sideri fixo,> experientia pariter atque consensu autorum constat et sanè ut taceam pyropum quendam sive lucem corpoream <prope perpetuam> ex liquore humani corporis paratam <nupero invento quae motu in violentissimum ignem erumpit>; sanè in plerisque <animalibus> magnum calorem occurrere, praesertim circa cor sensibus ipsis manifestum est; <quanquam ebullitiones etiam frigidas dari constet, nobis autem sufficit ebullitio qualiscunque> circulatur etiam <per vasa corporis> liquor aliquis quem sanguinem vocant, qui tanta vi ebullit, ut capacitatem cordis vehementer dilatet, quo fit ut cor etiam defervescente nonnihil impetu dilatantis, sese, ut solent elastica facere, eadem pene vi qua dilatatum est, tono sui parenchymatis, (musculosum enim atque fibrosum est) iterum contrahat, sanguinemque rursus, alia tame, ob valvulam regressum impedientem, quam qua venit, via, expellat. Quo motu etiam ebullitionem novam juvari credibile est, quemadmodum videmus agitata atque in loco calido posita potentius effervescere. Et licet effervescentiae sedes in corde esset, toti tamen corpori per vasa sanguinea facilè communicaretur; quemadmodum experimur ingens viri [“vini”?] dolium pauco igne calefieri, si ignis exiguo vasi cupreo cum dolio per tubum communicanti, supponatur. Quoniam autem in omni ebullitione nimia fit dilatatio, non tantum expelli halitum, sed et rursus intrudi necesse est <unde oritur respiratio>, in omnibus enim nimium efficientibus est aliqua restitutionum reciprocatio qualem in pendulis oscillantibus aut chordis trementibus notamus. Et simile quiddam respirationi exhibent furnaces ventaneae, aliquando ita temperatae ut alternis nunc aêrem attrahant nunc fumum per idem foramen expellant.
6. CONSENSUS SCRIPTORUM ET QUOMODO IN PLERISQUE REBUS FIAT EBULLITIO
Habemus et consensum autorum: plerique enim Calidum in corpore animalis statuunt, quod humido alatur; nonnulli flammulam cordis adhibent; alii ignem lucentem, <quidam nescio quid analogum elementi stellarum, quale quod revera omnis est flamma,> quidam fermentationem, nonnulli displosiunculas innumerabiles ad pulveris pyrii instar: nos quod in his omnibus reperitur ebullitionem moderatam et durabilem, quae <à> materia circulata magisque ac magis rarefacta, et paulatim etiam instaurata, alatur. In omnibus enim corporibus liquidis, ubi heterogenea, densitatis gradu diversa et dilatabilia aut condensabilia variè permixta et vinculis conclusa <continentur>, fit ebullitio, cum ita liberantur, ut in se invicem agere possint[,] <de quo pluribus in Hypothesi diximus: quod adeò verum est, ut ipsa vitra et metalla etiam fusa et in statum liquiditatis reductia aliquando valde ebulliant>; <ebullitio autem> tum maximè durat et alitur <cum non ab initio *ubique* aequ*abilis* est,> sed primis consumtis vicina paulatim ad ebullitionis sedem alliciuntur <aut circulatione facta paulatim omnia focum subeuntia *subduntur*>, quale quid in flamma fieri videmus, et in corpore animalis agnoscimus. Animal ergo esse machinam non tantum Hydraulico-Pneumaticam, sed et quodammodo Pyrotechnicam meritò dicemus.
7. MOTUS ANIMALIS DE LOCO IN LOCUM, CUIUS GRATIA CARO ET OSSA
Sed non sufficit <ad perpetuitatem> Liquorem haberi qui ebullitionem aliquamdiu alat; nam quantacunque sit lucernae capacitas, quae utique mediocris esse debet, oleum mox consumetur: lucerna igitur desideratur ad Machinam nostram, quae oleum ipsa sibi <quaerat atque> affundat; aut etiam si nullum reperiat jam paratum, sciat hoc parare ex olivis undecunque conquisitis, revera enim animal talis machina est. Cum ergo Machina <tota loco> moveri debeat, opus est ut liquidum firmo seu vasi includatur, deinde <opus est> ut liquor movere possit ipsum vas in quo continetur, cum enim aliquando ebullitione vasa clausa rumpantur quidni intumescant; intumescendo autem aliquid trahere poterunt; ita parte quiescente <ac renitente>, alia pars promovebitur; quod si fiat alternis, progressio orietur; <necesse est autem vim ebullitionis praevalere ponderi corporis> potest etiam parte in aliquod resistens impulsa totum repelli, ut in saltu natatu volatuque contingit. Hinc mollibus firma intertexi consultum est, et firma ipsa variis articulis ad varios motus aptari. Haec ossa vocantur in animalibus, mollia autem partim liquorem ebullientem vehunt, instaurant, expurgant, partim halitum subtilissimum inde enatum excipiunt, ejusque motu intumescunt, unde caro quae vasis <et cribris separatoriis> partim liquorum, partim halituum sive spirituum contexitur.
8. QUOMODO ANIMAL AB EXTERNIS INTERNISVE OBJECTIS AD AGENDUM SOLICITETUR, ET DE SENSUUM ORGANIS
Cum autem vasa spirituum nervi scilicet et membranae <et musculi adhaerentes> variè sibi incumbant, ideò, ipsa spirituum inflantium <à motu atque ebullitione sanguinis emissorum atque impulsorum>, [I would omit this comma even if it is in the manuscript] vi, ita <dis>tenduntur, ut tandem omnia constituantur in aequilibrio, nec vel hi magis inflari, vel illà proximè contingentes magis comprimi possint; quemadmodum etiam fieret si plurimae vesicae in uno loco clauso sibi confusè incumbentes ab unius follis flatu <per tubulos flexiles (illis similes, quibus nunc alicubi ad aquam incendiorum tempore ejaculandam utuntur,), accepto, simul> intumescerent seque mutuò urgerent. Cum verò ab externa vel interna causa aliqua facta est inæqualitas, quod fit cum sensus animalis solicitantur tunc tota vis flatus nititur vel ad restitutionem vel <cum id non potest, brevissimam> compensationem, quæ cum sæpe ob structuram aut præsentem situm partium sine magna commutatione obtineri non possit hinc aliquando ab exigua causa magnus oritur in animali motus; quoniam causa motus semper ad agendum præsto est; <tantumque expectat liberantem, qualis est> is qui epistomium aperit et aquis exitum facit <qui arcum tensum dimittit> aut qui scintillam pulveri pyrio injicit vim non facit, sed impedimentum tollit.
9. DE IPSO MODO SENSUS ET APPETITUS, UNIONISQUE INTER ANIMAM ET CORPUM ET QUOMODO ANIMA SIT TOTA IN QUALIBET PARTE
Patet etiam quomodo vis animalis sit tota in toto et tota in qualibet parte, quod quam hactenus visum est obscurum, tam nunc consideratur <rite explicatione> nostra facile reperietur. Pone enim vesiculas supra dictas inflare uno folle quælibet vesicula totam accipiet vim flatus, ac, si vel unius particulæ membranæ tenacitatem habeat tota vi flatus minorem, illa <à> tota flatus vi <incumbente> rumpetur; et qui vel unam vesicam comprimere volet, totam vim, quod follem dilatantem, sibi reniti experietur. Quoniam autem aliquando demonstrabimus, aliud longè esse vim, aliud motum, et motum quidem inesse moti extensæ, vim autem <motricem> inesse alteri cuidam subjecto, quod in corporibus promiscuis formam substantialem, in viventibus Animam vocant, <in Homine Mentem> inde sensus quoque atque appetitus in Animalibus origo, unioque animæ et corporis, et motus quo vel in corpus agit Anima, vel à corpore patitur, poterit explicari, inexpectata claritate. Quid autem menti humanæ datum sit ex quo sequatur immortalitas cum memoria conjuncta (quam enim hactenus probare quidam suscepere <immortalitatem sine reminiscentia ea> nihil habet magno perè expetendum) alio loco dicemus.
---
[MARGINALIA PG. 1]
Quia nimis difficile nobis efficientem causam, seu modum generandi explicare, possumus saepe uti finali; nam nihil est sine aliquo effectu. Et hic effectus est finis causæ. Non opus consilio particulari naturae[,] sufficit alioqui eam non fuisse exitum habituram, et ex infinitis irritis tentamentis solas bonas combinationes successise; autore totius naturæ omnia ad perfectionem dirigente.
[MARGINALIA PG. 3]
(v. Bartholini Anatom. lib. 2. c. 6. p. 383. ubi hinc probare introiit opus esse facultate pulsifica, quae nullloa alia quam vis elastica
Unde ratio redditur phaenomeni Anatomicas turbantis, cur aequabilis satis pulsus sit, etsi inaequabilis influxus sanguinis, quia nimirum corpora elastica quacunque celeritate vel tarditate pressa, eadem tamen semper celeritate se restituunt, quamdiu suum tonum servant, unde etiam isochronismus vibrationum, *sonique* qualitas in chordis alibi a nobis deducta. Quo tono laxato, ut *ob* debilitatam in febribus naturam potest pulsus esse debilior etsi sanguinis influxus vehementer factus sit; quare pulsifica facultas cordis quam Anatomicis etiam egregii hinc *etiamnum* hodie defendunt (vide Bartholin. Anat. reform. lib. 2. cap. 6. pag. 383. nulla alia quam elastica est.
hi, the link to the English translation is broken.
Posted by: Sushanta | November 29, 2010 at 05:54 AM